Psalms 118VUL

1alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

2beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum

3non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

4tu mandasti mandata tua custodire nimis

5utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas

6tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis

7confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae

8iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque

9beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos

10in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis

11in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi

12benedictus es Domine doce me iustificationes tuas

13in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui

14in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis

15in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas

16in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos

17gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos

18revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua

19incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua

20concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore

21increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis

22aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi

23etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis

24nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae

25deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum

26vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas

27viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis

28dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis

29viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei

30viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus

31adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere

32viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum

33he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper

34da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo

35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

36inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam

37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

38statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo

39amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda

40ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me

41vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum

42et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis

43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi

44et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi

45et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi

46et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar

47et meditabar in mandatis tuis quae dilexi

48et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis

49zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti

50haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me

51superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi

52memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

53defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam

54cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae

55memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

56haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi

57heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam

58deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum

59cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua

60paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua

61funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus

62media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

63particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua

64misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me

65teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum

66bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

67priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi

68bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas

69multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua

70coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum

71bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas

72bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti

73ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua

74qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi

75cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me

76fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo

77veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est

78confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis

79convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua

80fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar

81caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi

82defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me

83quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus

84quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium

85narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua

86omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me

87paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua

88secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui

89lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo

90in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet

91ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi

92nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea

93in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me

94tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi

95me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi

96omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

97mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est

98super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est

99super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est

100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi

101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua

102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi

103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo

104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis

105nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis

106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae

107humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum

108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me

109anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus

110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi

111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt

112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem

113samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi

114adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi

115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei

116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea

117adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper

118sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum

119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua

120confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui

121ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me

122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi

123oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me

125servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua

126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam

127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion

128propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui

129fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea

130declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis

131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam

132aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum

133gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia

134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua

135faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas

136exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam

137sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis

139tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei

140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud

141adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus

142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas

143tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea

144aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam

145cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram

146clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua

147praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi

148praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua

149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt

151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas

152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea

153res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus

154iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me

155longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt

156misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me

157multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi

158vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt

159vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me

160principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae

161sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum

162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa

163iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi

164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae

165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi

167custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer

168servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

169thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum

170intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me

171eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas

172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas

173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi

174concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea

175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me

176erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

Public Domain

Choose Translation

Switch translation for Psalms 118.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.