1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
3dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
4dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
5de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
6Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
8bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
9bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
10omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
11circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos
12circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos
13inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
15vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
19aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
20haec porta Domini iusti intrabunt in eam
21confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
23a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25o Domine salvum fac o Domine prosperare
26benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
27Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
28Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
29confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius