1ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino