1oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
2Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
5percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
8vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
10quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
11a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
12dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
13tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
14tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
16et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
17quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
19scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
20quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
21ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
22ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
23in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
24respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
25ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
26initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
27ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
28tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur