Psalms 140VCHE

1Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis.

4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.

5Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:

7sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:

8quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.

9Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.

10Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 140.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.