Psalms 138VCHE

1In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me:

2tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

3Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.

4Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea.

5Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.

7Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

8Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.

9Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:

10Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.

11Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.

13Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ.

14Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ.

16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.

17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.

18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.

19Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:

20Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.

21Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?

22Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.

23Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.

24Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 138.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.