Psalms 8LVS

1Psalmus David, in finem, pro torcularibus.

2Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super caelos.

3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

4Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quae tu fundasti.

5Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

6Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:

7et constituisti eum super opera manuum tuarum.

8Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.

9Volucres caeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.

10Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Choose Translation

Switch translation for Psalms 8.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.