Bible

Power Up

Your Services with User-Friendly Software

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 63

:
Latin - LVS
1 Psalmus David, in finem.
2 Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?
7 Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:
8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum:
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
10 et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.
11 Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.