Bible

Create

Inspiring Presentations Without Hassle

Try Risen Media.io Today!

Click Here

Psalms 62

:
Latin - LVS
1 Psalmus David, Cum esset in deserto Idumaeae.
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
7 Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
8 quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,
9 adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae:
11 tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.