Psalms 143LVS

1Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.

2Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.

3Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

4Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt.

5Domine inclina caelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.

6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:

7Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.

8Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.

9Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.

10Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:

11eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:

12Quorum filii, sicut novellae plantationes in iuventute sua. Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi.

13Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis:

14boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.

15Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 143.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.