Psalms 142LVS

1Psalmus David, Quando eum filius suus persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.

2Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi:

4et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

5Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.

6Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:

7Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.

8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.

9Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:

10doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:

11propter nomen tuum Domine vivificabis me, in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam:

12et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 142.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.