Psalms 10LVS

1Psalmus David, in finem.

2In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?

3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

4Quoniam quae perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?

5Dominus in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum.

6Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

8Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 10.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.