Psalms 68VUL

1in finem pro his qui commutabuntur David

2salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam

3infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me

4laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum

5multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam

6Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita

7non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel

8quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam

9extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

10quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me

11et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi

12et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam

13adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum

14ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae

15eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum

16non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum

17exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me

18et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me

19intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me

20tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam

21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

22et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto

23fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum

24obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

25effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos

26fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet

27quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt

28adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua

29deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

30ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me

31laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude

32et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas

33videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra

34quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit

35laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis

36quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam

37et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

Public Domain

Choose Translation

Switch translation for Psalms 68.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.