1alleluia Aggei et Zacchariae
2lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
3in filiis hominum quibus non est salus
4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
7qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
8Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
10regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem