1David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
2misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
3Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
4homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
5Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
6fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
7emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
8quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
9Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
10qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
11eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
12quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
13promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
14boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
15beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius