Psalms 115VUL

1alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis

2ego dixi in excessu meo omnis homo mendax

3quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi

4calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo

5vota mea Domino reddam coram omni populo eius

6pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

7o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea

8tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

9vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

10in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

Public Domain

Choose Translation

Switch translation for Psalms 115.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.