Job 41VUL

1non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

2quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

3non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

4quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

5portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

6corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

7una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

8una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

9sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

10de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

11de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

12halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

13in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

14membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

15cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

16cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

17cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

18reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

19non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

20quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

21sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

22fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

23post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

24non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

25omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

Public Domain

Choose Translation

Switch translation for Job 41.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.