Job 28VUL

1habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur

2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur

3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

4dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios

5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est

6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum

7semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis

8non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena

9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes

10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius

11profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem

12sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae

13nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium

14abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum

15non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius

16non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

17non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri

18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis

19non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae

21abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet

22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius

23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius

24ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit

25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura

26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus

27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit

28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Public Domain

Choose Translation

Switch translation for Job 28.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.