Ecclesiastes 11VUL

1mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum

2da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram

3si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit

4qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet

5quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium

6mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

7dulce lumen et delectabile est oculis videre solem

8si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita

9laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

10aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

Public Domain

Choose Translation

Switch translation for Ecclesiastes 11.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.