Psalms 95VCHE

1Canticum ipsi David, Quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.

2Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.

3Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.

4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

5Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit.

6Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.

7Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem:

8afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:

9adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:

10dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: iudicabit populos in æquitate.

11Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:

12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum

13a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 95.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.