Psalms 80VCHE

1In finem, Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph.

2Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.

3Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.

4Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:

5Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.

6Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit.

7Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.

8In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.

9Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,

10non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

11Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud.

12Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.

13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.

14Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:

15Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.

16Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula.

17Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 80.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.