Psalms 74VCHE

1In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph.

2Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:

3cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

4Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.

5Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

6Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:

8quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

9quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.

10Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.

11Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 74.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.