Bible

Transform

Your Worship Experience with Great Ease

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 59

:
Latin - VCHE
1 In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam,
2 cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
3 Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.
4 Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
6 Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:
7 salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: Lætabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:
10 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
12 Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.