Psalms 51VCHE

1In finem, Intellectus David,

2Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.

5Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

7Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.

8Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:

9ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua.

10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi.

11Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 51.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.