Psalms 49VCHE

1Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:

2ex Sion species decoris eius.

3Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.

4Advocabit cælum desursum: et terram discernere populum suum.

5Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.

6Et annunciabunt cæli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.

7Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.

8Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.

10Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus et boves.

11Cognovi omnia volatilia cæli: et pulchritudo agri mecum est.

12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo eius.

13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

14Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua.

15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?

17Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:

18Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.

20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum:

21hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22Intelligite hæc qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 49.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.