Psalms 40
1 In finem, Psalmus ipsi David.
2 Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
5 Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
6 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur
8 in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
10 Etenim homo pacis meæ, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
11 Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13 Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
14 Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum: fiat, fiat.