Psalms 143VCHE

1Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.

2Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.

3Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

4Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt.

5Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.

6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:

7Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.

8Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.

9Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.

10Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:

11eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:

12Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi.

13Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis:

14boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.

15Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 143.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.