Bible

Simplify

Your Church Tech & Streamline Your Worship

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 127

:
Latin - VCHE
1 Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.
4 Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
6 Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.