Psalms 113
1 Alleluia. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro:
2 Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius.
3 Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.
4 Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
5 Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6 Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?
7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
8 Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9 NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam.
10 Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
11 Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit.
12 Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
13 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
14 Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
15 Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
16 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
17 Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
18 Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
19 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
20 Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
21 Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
22 Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.
23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram.
24 Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
25 Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum.
26 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.