Psalms 104VCHE

1Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.

2Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.

3Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.

4Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.

5Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.

6Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.

7Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.

8Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:

9Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:

10Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:

11Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.

12Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:

13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

14Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.

15Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.

16Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.

17Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.

18Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,

19donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:

20misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.

21Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:

22Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.

23Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.

24Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.

25Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.

26Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.

27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.

28Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.

29Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.

30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

31Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.

32Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.

33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.

34Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:

35Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.

36Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.

37Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.

38Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.

39Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.

40Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.

41Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;

42Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.

43Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.

44Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:

45Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 104.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.