Proverbs 14VCHE

1Sapiens mulier ædificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet.

2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.

3In ore stulti virga superbiæ: labia autem sapientium custodiunt eos.

4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est: ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

5Testis fidelis non mentitur: profert autem mendacium dolosus testis.

6Quærit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis.

7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

8Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans.

9Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.

10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio eius non miscebitur extraneus.

11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.

12Est via, quæ videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.

13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

15Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.

16Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit.

17Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est.

18Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.

19Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum.

20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.

21Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit.

22Errant qui operantur malum: misericordia et veritas præparant bona.

23In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24Corona sapientium, divitiæ eorum: fatuitas stultorum, imprudentia.

25Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis.

26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.

27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

28In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis.

29Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.

30Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.

31Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

32In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.

33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

34Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.

35Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.

Choose Translation

Switch translation for Proverbs 14.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.