Proverbs 11VCHE

1Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus æquum, voluntas eius.

2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

3Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos.

4Non proderunt divitiæ in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte.

5Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius.

6Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui.

7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit.

8Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.

9Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia.

10In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio.

11Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur.

12Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit.

13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

14Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.

15Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit.

16Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias.

17Benefacit animæ suæ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.

18Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis.

19Clementia præparat vitam: et sectatio malorum mortem.

20Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.

21Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur.

22Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

23Desiderium iustorum omne bonum est: præstolatio impiorum furor.

24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

25Anima, quæ benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

26Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium.

27Bene consurgit diluculo qui quærit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.

28Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.

29Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.

30Fructus iusti lignum vitæ: et qui suscipit animas, sapiens est.

31Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?

Choose Translation

Switch translation for Proverbs 11.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.