Numbers 17VCHE

1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

2Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgæ suæ.

3nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:

4ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.

6Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:

8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.

10Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

11Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.

12Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.

13quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

Choose Translation

Switch translation for Numbers 17.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.