Isaiah 34VCHE

1Accedite Gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra, et plenitudo eius, orbis, et omne germen eius.

2Quia indignatio Domini super omnes Gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3Interfecti eorum proiicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor: tabescent montes a sanguine eorum.

4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus: ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ ad iudicium.

6Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum, et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in Terra Edom.

7Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium:

8quia dies ultionis Domini, annus retributionum iudicii Sion.

9Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur: et erit terra eius in picem ardentem.

10Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius: a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.

11Et possidebunt illam onocrotalus, et ericius: ibis, et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.

12Nobiles eius non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes eius erunt in nihilum.

13Et orientur in domibus eius spinæ, et urticæ, et paliurus in munitionibus eius: et erit cubile draconum, et pascua struthionum.

14Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.

15Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra eius: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16Requirite diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus eius ipse congregavit ea.

17Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit eam illis in mensuram: usque in æternum possidebunt eam, in generationem et generationem habitabunt in ea.

Choose Translation

Switch translation for Isaiah 34.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.