Hebrews 1VCHE

1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis:

2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula:

3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis:

4tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit.

5Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei.

7Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8Ad filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.

9Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis.

10Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.

11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:

12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis?

Choose Translation

Switch translation for Hebrews 1.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.