Ezekiel 12VCHE

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

2Fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.

3Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est.

4Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per eum.

6In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram. quia portentum dedi te domui Israel.

7Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:

9Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis?

10Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quæ est in medio eorum.

11Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. in transmigrationem, et in captivitatem ibunt.

12Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies eius operietur ut non videat oculo terram.

13Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem in terram Chaldæorum: et ipsam non videbit, ibique morietur.

14Et omnes, qui circa eum sunt, præsidium eius, et agmina eius dispergam in omnem ventum: et gladium evaginabo post eos.

15Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in Gentibus, et disseminavero eos in terris.

16Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in Gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus.

17Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

18Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede: sed et aquam tuam in festinatione, et mœrore bibe.

19Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in solicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium, qui habitant in ea.

20Et civitates, quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus.

21Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

22Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel? dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio.

23Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.

24Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel.

25Quia ego Dominus loquar: et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

27Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat.

28Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum, quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

Choose Translation

Switch translation for Ezekiel 12.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.