Exodus 1VCHE

1Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:

2Ruben, Simeon, Levi, Iudas,

3Issachar, Zabulon et Beniamin,

4Dan, et Nephthali, Gad, et Aser.

5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Ægypto erat.

6Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa,

7filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Ioseph:

9et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.

10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.

12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:

13oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis:

14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

15Dixit autem Rex Ægypti obstetricibus Hebræorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

16præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.

17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.

18Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?

19Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.

20Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.

21Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.

22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.

Choose Translation

Switch translation for Exodus 1.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.