Ecclesiastes 6
1 Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
2 Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. hoc vanitas, et miseria magna est.
3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus.
4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius.
5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali:
6 etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia?
7 Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur.
8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita?
9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
10 Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.