Bible

Say Goodbye

To Clunky Software & Sunday Tech Stress!

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 87

:
Latin - LVS
1 Psalmus, Canticum psalmi, in finem, filiis Core, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Israelitae.
2 Domine Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
4 Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.
5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
6 inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me.
18 Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.