Psalms 75LVS

1Psalmus Asaph, in finem, in Laudibus, canticum ad Assyrios.

2Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius.

3Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.

4Ibi confregit potentias arcum, scutum, gladium, et bellum.

5Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis:

6turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

9De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,

10Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.

12Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili

13et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 75.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.