Bible

Say Goodbye

To Clunky Software & Sunday Tech Stress!

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 59

:
Latin - LVS
1 Psalmus In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem David in doctrinam,
2 cum succendit Mesopotamiam Syriam, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom in valle Salinarum duodecim millia.
3 Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.
4 Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
5 Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
6 Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:
7 salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: Laetabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:
10 Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
12 Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.