Bible

Create

Inspiring Presentations Without Hassle

Try Risen Media.io Today!

Click Here

Psalms 57

:
Latin - LVS
1 Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas,
6 Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.