Psalms 45LVS

1Psalmus, in finem, pro filiis Core pro occultis.

2Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.

3Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.

4Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.

5Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

6Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.

7Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.

8Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.

9Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram:

10auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:

11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

12Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 45.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.