Psalms 40LVS

1Psalmus David, in finem.

2Beatus vir qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.

3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.

4Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.

5Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.

6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?

7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur

8in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.

9Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?

10Etenim homo pacis meae, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

11Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.

12In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

13Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.

14Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum: fiat, fiat.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 40.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.