Bible

Connect

With Your Congregation Like Never Before

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 35

:
Latin - LVS
1 Psalmus David, in finem, servo Domini.
2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
3 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
4 Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
6 Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
7 Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.
10 Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.