Psalms 32LVS

1Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.

2Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.

3Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.

4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.

5Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.

6Verbo Domini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

7Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.

8Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.

10Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11Consilium autem Domini in aeternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.

12Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.

13De caelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.

14De praeparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.

15Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.

16Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.

17Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.

18Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.

19Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.

20Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.

21Quia in eo laetabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.

22Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 32.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.