Bible

Transform

Your Worship Experience with Great Ease

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 29

:
Latin - LVS
1 Psalmus Cantici, in finem, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius.
6 Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
8 Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.