Bible

Designed

For Churches, Made for Worship

Try RisenMedia.io Today!

Click Here

Psalms 2

:
Latin - LVS
1 Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
2 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
3 Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
4 Qui habitat in caelis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius.
7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
11 Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
13 Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.