Psalms 148LVS

1Alleluia. Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis.

2Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.

3Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae, et lumen.

4Laudate eum caeli caelorum: et aquae omnes, quae super caelos sunt,

5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.

6Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.

7Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.

8Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius:

9Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.

10Bestiae, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatae:

11Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes iudices terrae.

12Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:

13quia exaltatum est nomen eius solius.

14Confessio eius super caelum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 148.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.