Psalms 145LVS

1Alleluia, Aggaei, et Zachariae.

2Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:

3in filiis hominum, in quibus non est salus.

4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:

6qui fecit caelum et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt.

7Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:

8Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.

9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.

10Regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion, in generatione et generationem.

Choose Translation

Switch translation for Psalms 145.

Reading Settings

Paragraph viewDisplay verses as flowing paragraphs instead of individual lines
Show verse numbersDisplay verse numbers inline
Red letterHighlight the words of Christ in red

Sign in to save your reading preferences across sessions.